15
1 [Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam: 2 et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. 3 Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:[a] 4 et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos, 5 et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.[b] 6 Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum. 7 Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.[c] 8 Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.[d] 9 Non est speciosa laus in ore peccatoris,[e] 10 quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.] 11 [Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris. 12 Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii.[f] 13 Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. 14 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui:[g] 15 adjecit mandata et præcepta sua. 16 Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.[h] 17 Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. 18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi: 19 quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.[i] 20 Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. 21 Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:[j] 22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.]
<- IESU FILII SIRACH 14IESU FILII SIRACH 16 ->
-
a Aqua sapientiæ. RAB. gratia Spiritus sancti: unde, Qui biberit aquam quam ego dabo vobis, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 14., id est non cedet persecutioni, vel hæreticæ pravitati.
b Et in medio Ecclesiæ. Apostolos, prædicatores Evangelii significat, quos Dei sapientia, id est Christus, Ecclesiæ præposuit.
c Homines stulti, etc. Pagani, et idololatræ et Judæi, qui crucifigunt Filium Dei, sequentes umbram legis, et respuentes veritatem Evangelii: vel hæretici, qui Scripturas pervertunt.
d Et viri veraces. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
e In ore peccatoris. Hæreticorum, qui doctrinam Patrum despiciunt, et simplices decipiunt. Donum largitatis non invidet Deus alicui, qui vult omnes homines salvos fieri.
f Non dicas. ID. Non sunt mala nostra Deo imputanda, cui non sunt necessaria: Deus intentator malorum est Jacob. 1..
g Constituit hominem ad imaginem et similitudinem suam, et liberum arbitrium dedit ei.
h Si volueris. Id est si volueris implere opera et mandata Dei, habebis consolationem: si contempseris gehennæ ardorem.
i Quoniam multa sapientia. ID. Nullus potest præscientiam Dei, etc., usque ad nihil faciat homo, nisi quod dignum sit conspectui divino.
j Nemini mandavit. Non est auctor Deus peccandi, nec spatium concedit in quo homo impune peccare possit; semper bona præcipit, et mala interdicit. Solummodo placet ei quod bonum est, infidelitas autem et inutilitas displicet, quoniam justus Deus, et justitias dilexit. Psal. 10.